NANCIUM

NANCIUM
NANCIUM
oppid. caput Lotharingiae, ad Murtam fluv. Estque vel antiqua urbs, la haute Ville, ubi sedes Ducis; vel nova seu la basse; 5. fere leuc. a Tullo in Ortum paulo amplius a Marsalio in Occasum, 10. a Divoduro in Meridiem, estque elegans et culta. Longe a Nasio antiquo in Ortum. Antea permunita erat, cum 15. maioribus propugnaculis aedificari coeptis, A. C. 1587. quô Gallia in testinis bellis flagrabat. Verum capta a Gallis est A. C. 1633. eiusque munitiones disiectae, A. C. 1661. sed haud pridem reparatae sunt. Antea pluries obsessa et capta fuerat, praesertim A. C. 1476. quô Renatus Dux illam a Carolo Burgundo anno priore captam recepit, unde hic urbedenuo obsidione cinctâ, ibi occisus, et a Duce Lotharingiae praeliô commissô superatus est, Gall. Nancy. Valesio melius Nanceium. Caput est Lotharingiae Mosellanae seu superioris, Ducumque eius sedes, Cameriaco, capite Ducatûs Sabaudiae haud multo clarius ac vetustius. Facit mentionem eius Iohannes Parisiensis, Memorial Histor. Philippi IV. Reg. ante annos 370. composito, et Lotharingiam Mosellanam Ducatum Lotharingiae seu Nanceii semel atque iterum appellat; non quod Mettis, Veroduno ac Tullo urbibus, quas eidem Ltharingiae attribuit, Nanceium praeferri deberet, sed quod Ducum esset sedes: Hadr. Vales. Notit. Gall. Id male cum Nasio confundi, videinfra in voce Nasium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”